Latin
14.10 to 14.11
Biblia Sacra, Secundum Marcum 14.10-11
Not analysed yet
53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem, et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores. 54 Petrus autem a longe secutus est eum, usque intro in atrium summi sacerdotis, et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum; et convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: 58 "Nos audivimus eum dicentem: 'Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo'." 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum dicens: "Non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his." 61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: "Tu es Christus Filius Benedicti?" 62 Iesus autem dixit illi: "Ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli." 63 Summus autem sacerdos, scindens vestimenta sua, ait: "Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? 64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?" Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: "Prophetiza." Et ministri alapis eum caedebant. 66 Et cum esset Petrus in atrio, deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis 67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: "Et tu cum Iesu Nazareno eras." 68 At ille negavit dicens: "Neque scio neque novi quid dicas." Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69 "Rursus autem, cum vidisset illum, ancilla coepit dicere circum stantibus: "Hic ex illis est!" 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus, qui adstabant dicebant Petro: "Vere ex illis es, nam et Galilaeus es." 71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: "Nescio hominem istum, quem dicitis." 72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus: "Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis." Et coepit flere.