Latin · ~12 min
14.6 to 14.9
Biblia Sacra, Secundum Marcum 14.6-9
Not analysed yet
22 Et manducantibus illis, accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: "Sumite. Hoc est corpus meum." 23 Et, accepto calice, gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes; 24 et ait illis: "Hic est sanguis meus, novi testamenti qui pro multis effunditur. 25 Amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei." 26 Et, hymno dicto, exierunt in montem Olivarum 27 et ait eis Iesus: "Omnes scandalizabimini in nocte ista, quia scriptum est: 'Percutiam pastorem et dispergentur oves'. 28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam." 29 Petrus autem ait ei: "Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego." 30 Et ait illi Iesus: "Amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus." 31 At ille amplius loquebatur: "Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo!" Similiter autem et omnes dicebant. 32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: "Sedete hic donec orem." 33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum; et coepit pavere et taedere. 34 Et ait illis: "Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et vigilate. 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. 36 Et dixit: "Abba Pater, omnia possibilia tibi sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu." 37 Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon: "Dormis; non potuisti una hora vigilare? 38 Vigilate et orate ut non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus; caro vero infirma. 39 Et iterum abiens, oravit eundem sermonem dicens. 40 Et reversus denuo, invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati. Et ignorabant quid responderent ei. 41 Et venit tertio et ait illis: "Dormite iam et requiescite. Sufficit! Venit hora--ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. 42 Surgite; eamus--ecce qui me tradit prope est." 43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas, unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus. 44 Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: "Quemcumque osculatus fuero, ipse est. Tenete eum et ducite." 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: "Rabbi," et osculatus est eum. 46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam de circumstantibus, educens gladium, percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. 48 Et respondens Iesus ait illis: "Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? 49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed adimpleantur Scripturae." 50 Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt. 51 Adulescens autem quidam sequebatur illum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum; 52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit ab eis.