Latin · ~8 min
5.1
Biblia Sacra, Secundum Marcum 5.1
Not analysed yet
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2 Et exeunto eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, 3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, 4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. 6 Videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum 7 et clamans voce magna dicit: "Quid mihi et tibi, Iesu, Fili Dei summi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas." 8 Dicebat enim illi: "Exi, spiritus immunde, ab homine." 9 Et interrogabat eum: "Quod tibi nomen est?" Et dicit ei: "Legio nomen mihi est, quia multi sumus." 10 Et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem. 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes: "Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus." 13 Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex praecipitatus est in mare, ad duo milia, et suffocati sunt in mare. 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset factum. 15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem vestitum et sanae mentis, et timuerunt. 16 Et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis. 17 Et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum. 18 Cumque ascenderet navem, coepit illum deprecari, qui daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo. 19 Et non admisit eum, sed ait illi: "Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui." 20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.