Latin · ~9 min
5.2 to 5.4
Biblia Sacra, Secundum Marcum 5.2-4
Not analysed yet
21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. 22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius 23 et deprecabatur eum multum dicens: "Filia mea in extremis est. Veni, impone manus super eam ut salva sit et vivat." 24 Et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum. 25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat, 27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius; 28 dicebat enim: "Si vel vestimentum eius tetigero, salva ero." 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga. 30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: "Quis tetigit vestimenta mea?" 31 Et dicebant ei discipuli sui: "Vides turbam comprimentem te et dicis 'quis me tetigit?'" 32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. 33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. 34 Ille autem dixit ei: "Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua." 35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: "Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum?" 36 Iesus autem, verbo quod dicebatur audito, ait archisynagogo: "Noli timere; tantummodo crede!" 37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. 38 Et veniunt in domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum, 39 et ingressus ait eis: "Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit." 40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae et qui secum erant, et ingreditur ubi erat puella iacens; 41 et tenens manum puellae ait illi: "Talitha, cumi!" --quod est interpretatum: "Puella, tibi dico: Surge!" 42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat autem annorum duodecim. Et obstupuerunt stupore maximo. 43 Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare