Latin · ~9 min
6.5 to 6.6
Biblia Sacra, Secundum Marcum 6.5-6
Not analysed yet
30 Et convenientes apostoli ad Iesum, renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant. 31 Et ait illis: "Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum." Erant enim, qui veniebant et rediebant, multi et nec manducandi spatium habebant. 32 Et ascendentes in navi, abierunt in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi, et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. 34 Et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. 35 Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius dicentes: "Desertus est locus hic, et iam hora praeterivit; 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent." 37 Et respondens ait illis: "Date illis manducare." Et dixerunt ei: "Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare?" 38 Et dicit eis: "Quot panes habetis? Ite et videte." Et cum cognovissent, dicunt: "Quinque et duos pisces." 39 Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum. 40 Et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; 43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus. 44 Erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum. 45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. 48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. 49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis et dixit illis: "Confidite, ego sum; nolite timere!" 51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: 52 non enim intellexerant de panibus; erat enim cor illorum obcaecatum.