Latin · ~12 min
6.1 to 6.4
Biblia Sacra, Secundum Marcum 6.1-4
Not analysed yet
Et egressus inde abiit in patriam suam, et sequebantur illum discipuli sui. 2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes: "Unde huic haec omnia? Et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? 3 Nonne iste est faber, filius Mariae, frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis? Nonne et sorores eius hic nobiscum sunt?" Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat eis Iesus: "Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua." 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum. 7 Et circumibat castella in circuitu docens. Et convocavit Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum immundorum; 8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum--non peram, non panem neque in zona aes, 9 sed calceatos sandaliis--et ne induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis: "Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde. 11 Et quicumque non receperint vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis." 12 Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent; 13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant. 14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebat quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo. 15 Alii autem dicebant quia Elias est. Alii vero dicebant propheta est, quasi unus ex prophetis. 16 Quo audito, Herodes ait: "Quem ego decollavi, Ioannem--hic a mortuis resurrexit!" 17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Ioannes Herodi: "Non licet tibi habere uxorem fratris tui." 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: 20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et audito eo multum haesitabat et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae, 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus, rex ait puellae: "Pete a me, quod vis, et dabo tibi." 23 Et iuravit illi: "Quicquid petieris, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei." 24 Quae cum exisset, dixit matri suae: "Quid petam?" Et illa dixit: "Caput Ioannis Baptistae." 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: "Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae." 26 Et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam decipere; 27 sed misso speculatore praecepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere 28 et attulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae. 29 Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.