Latin · ~10 min
8.1 to 8.4
Biblia Sacra, Secundum Marcum 8.1-4
Not analysed yet
In illis diebus iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 "Misereor super turba, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent; 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; quidam enim ex eis de longe venerunt." 4 Et responderunt ei discipuli sui: "Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine?" 5 Et interrogavit eos: "Quot panes habetis?" Qui dixerunt: "Septem." 6 Et praecepit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut apponerent; et apposuerunt turbae. 7 Et habebant pisciculos paucos; et ipsos benedixit et iussit apponi. 8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia. Et dimisit eos. 10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. 11 Et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, temptantes eum. 12 Et ingemescens spiritu ait: "Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: non dabitur generationi isti signum." 13 Et dimittens eos, ascendens iterum, abiit trans fretum. 14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 Et praecipiebat eis dicens: "Videte, cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis!" 16 Et disputabant ad invicem quia panes non haberent. 17 Quo cognito Iesus ait illis: "Quid disputatis quia panes non habetis? Nondum cognoscitis, nec intellegitis? Adhuc caecatum habetis cor vestrum? 18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in quinque milia, et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis?" Dicunt ei: "Duodecim." 20 "Quando et septem panes in quattuor milia, quot sportas fragmentorum tulistis?" Et dicunt ei: "Septem." 21 Et dicebat eis: "Quomodo nondum intellegitis?" 22 Et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret. 23 Et apprehendens manum caeci, eduxit eum extra vicum et exspuens in oculos eius, impositis manibus suis, interrogavit eum: "Vides aliquid?" 24 Et aspiciens ait: "Video homines velut arbores ambulantes." 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia. 26 Et misit illum in domum suam, dicens: "Vade in domum tuam et, si in vicum introieris, nemini dixeris."