Latin · ~6 min
8.5 to 8.7
Biblia Sacra, Secundum Marcum 8.5-7
Not analysed yet
27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: "Quem me dicunt esse homines?" 28 Qui responderunt illi dicentes: "Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis." 29 Tunc dicit illis: "Vos vero quem me dicitis esse?" Respondens Petrus ait ei: "Tu es Christus." 30 Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo. 31 Et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere. 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum, Petrus coepit increpare eum. 33 Qui conversus et videns discipulos suos, comminatus est Petro dicens: "Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum." 34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: "Si quis vult post me sequi, deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. 36 Quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? 37 Aut quid dabit homo commutationem pro anima sua? 38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis." 39 Et dicebat illis: "Amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute."