Latin · ~8 min
9.4 to 9.7
Biblia Sacra, Secundum Marcum 9.4-7
Not analysed yet
29 Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam; nec volebat quemquam scire. 30 Docebat autem discipulos suos et dicebat illis: "Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget." 31 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare. 32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: "Quid in via tractabatis?" 33 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior. 34 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: "Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister." 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem cum complexus esset, ait illis: 36 "Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit sed eum qui me misit. 37 Respondit illi Ioannes dicens: "Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos; et prohibuimus eum." 38 Iesus autem ait: "Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; 39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40 Quisquis enim potum dederit vobis, calicem aquae in nomine meo quia Christi estis, amen dico vobis: non perdet mercedem suam. 41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. 42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in Gehennam, in ignem inexstinguibilem, 43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. 44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in Gehennam ignis inexstinguibilis, 45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. 46 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in Gehennam ignis, 47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur.