Latin · ~12 min
9.1 to 9.3
Biblia Sacra, Secundum Marcum 9.1-3
Not analysed yet
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; 2 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere. 3 Et apparuit illis Elias cum Mose et erant loquentes cum Iesu. 4 Et respondens Petrus ait Iesu: "Rabbi, bonum est hic nos esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Mosi unum et Eliae unum." 5 Non enim sciebat quid diceret; erant enim timore exterriti. 6 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube dicens: "Hic est Filius meus carissimus; audite illum." 7 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. 8 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 9 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset "cum a mortuis resurrexerit." 10 Et interrogabant eum dicentes: "Quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Eliam oporteat venire primum?" 11 Qui respondens ait illis: "Elias, cum venerit, primo restituet omnia; et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur? 12 Sed dico vobis quia et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo ." 13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. 14 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. 15 Et interrogavit eos: "Quid inter vos conquiritis?" 16 Et respondens unus de turba dixit: "Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum, 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis ut eicerent illum, et non potuerunt." 18 Qui respondens eis dicit: "O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me." 19 Et attulerunt eum; et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans. 20 Et interrogavit patrem eius: "Quantum temporis est ex quo hoc ei accidit?" At ille ait: "Ab infantia; 21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri." 22 Iesus autem ait illi: "Si potes! Omnia possibilia credenti." 23 Et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat: "Credo; adiuva incredulitatem meam." 24 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: "Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum." 25 Et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est. 26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum; et surrexit. 27 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: "Quare nos non potuimus eicere eum?" 28 Et dixit illis: "Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio."