Latin
Lines 13.14-13.17
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 13.14-17
Not analysed yet
24 Aliam parabolam proposuit illis dicens: "Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. 25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. 26 Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27 Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: "Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?" . 28 Et ait illis: "Inimicus homo hoc fecit". Servi autem dicunt ei: "Vis, imus et colligimus ea?" . 29 Et ait: "Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, 30 sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum"".
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: "Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. 32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius". 33 Aliam parabolam locutus est eis: "Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum".
34 Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, 35 ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: "Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi".
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: "Dissere nobis parabolam zizaniorum agri". 37 Qui respondens ait: "Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; 38 ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; 39 inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. 40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: 41 mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, 42 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. 43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures, audiat.