Latin
Lines 13.18-13.22
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 13.18-22
Not analysed yet
44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.
47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; 48 quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum 50 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
51 Intellexistis haec omnia?" . Dicunt ei: "Etiam". 52 Ait autem illis: "Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera".
53 Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: "Unde huic sapientia haec et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? 56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?" . 57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: "Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua". 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.