Latin
Lines 15.9-15.10
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 15.9-10
Not analysed yet
29 Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. 30 Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, 31 ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.
32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: "Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via". 33 Et dicunt ei discipuli: "Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?" . 34 Et ait illis Iesus: "Quot panes habetis?" . At illi dixerunt: "Septem et paucos pisciculos". 35 Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; 36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. 37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38 Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. 39 Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.