Latin
16.1 to 16.3
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 16.1-3
Not analysed yet
16] 1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis. 2 At ille respondens ait eis: "Facto vespere dicitis: "Serenum erit, rubicundum est enim caelum"; 3 et mane: "Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum". Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. 4 Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae". Et, relictis illis, abiit. 5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 Iesus autem dixit illis: "Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum". 7 At illi cogitabant inter se dicentes: "Panes non accepimus!" . 8 Sciens autem Iesus dixit: "Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? 9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis? 11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum". 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. 13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: "Quem dicunt homines esse Filium hominis?" . 14 At illi dixerunt: "Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis". 15 Dicit illis: "Vos autem quem me esse dicitis?" . 16 Respondens Simon Petrus dixit: "Tu es Christus, Filius Dei vivi". 17 Respondens autem Iesus dixit ei: "Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. 18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis". 20 Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.