Latin
20.4
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 20.4
Not analysed yet
29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. 30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: "Domine, miserere nostri, fili David!" . 31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: "Domine, miserere nostri, fili David!" . 32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: "Quid vultis, ut faciam vobis?" . 33 Dicunt illi: "Domine, ut aperiantur oculi nostri". 34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.