Latin
Lines 21.1-21.9
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 21.1-9
Not analysed yet
21] 1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos 2 dicens eis: "Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi. 3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: "Dominus eos necessarios habet", et confestim dimittet eos". 4 Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:
Dicite filiae Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuetus et sedens super asinam
et super pullum filium subiugalis.
6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus, 7 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. 9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: "Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!" . 10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: "Quis est hic?" . 11 Turbae autem dicebant: "Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae".
12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, 13 et dicit eis: "Scriptum est: 'Domus mea domus orationis vocabitur'. Vos autem facitis eam speluncam latronum".
14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. 15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: "Hosanna filio David", indignati sunt 16 et dixerunt ei: "Audis quid isti dicant?" . Iesus autem dicit eis: "Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"?" . 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: "Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum". Et arefacta est continuo ficulnea. 20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: "Quomodo continuo aruit ficulnea?" . 21 Respondens autem Iesus ait eis: "Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: "Tolle et iacta te in mare", fiet. 22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis".