Latin
22.1 to 22.2
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 22.1-2
Not analysed yet
22] 1 Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens: 2 "Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4 Iterum misit alios servos dicens: 'Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias'. 5 Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; 6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt. 7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. 8 Tunc ait servis suis: 'Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias'. 10 Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. 11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi: 'Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?' . At ille obmutuit. 13 Tunc dixit rex ministris: 'Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium'. 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi". 15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. 16 Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: "Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. 17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non?" . 18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: "Quid me tentatis, hypocritae? 19 Ostendite mihi nomisma census". At illi obtulerunt ei denarium. 20 Et ait illis: "Cuius est imago haec et suprascriptio?" . 21 Dicunt ei: "Caesaris". Tunc ait illis: "Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo". 22 Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.