Latin
22.3
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 22.3
Not analysed yet
23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 24 dicentes: "Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo; 26 similiter secundus et tertius usque ad septimum. 27 Novissime autem omnium mulier defuncta est. 28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam". 29 Respondens autem Iesus ait illis: "Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei; 30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo. 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: 32 "Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob"? Non est Deus mortuorum sed viventium". 33 Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. 34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum. 35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: 36 "Magister, quod est mandatum magnum in Lege?" . 37 Ait autem illi: "Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: 38 hoc est magnum et primum mandatum. 39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 40 In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae". 41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus 42 dicens: "Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?" . Dicunt ei: "David". 43 Ait illis: "Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: 44 "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis"? 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?" . 46 Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.