Latin
26.10
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 26.10
Not analysed yet
69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: "Et tu cum Iesu Galilaeo eras!" . 70 At ille negavit coram omnibus dicens: "Nescio quid dicis!" . 71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: "Hic erat cum Iesu Nazareno!" . 72 Et iterum negavit cum iuramento: "Non novi hominem!" . 73 Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: "Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit". 74 Tunc coepit detestari et iurare: "Non novi hominem!" . Et continuo gallus cantavit; 75 et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: "Priusquam gallus cantet, ter me negabis". Et egressus foras ploravit amare.