Latin
26.8 to 26.9
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 26.8-9
Not analysed yet
47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: "Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!" . 49 Et confestim accedens ad Iesum dixit: "Ave, Rabbi!" et osculatus est eum. 50 Iesus autem dixit illi: "Amice, ad quod venisti!" . Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. 51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. 52 Tunc ait illi Iesus: "Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. 53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri?" . 55 In illa hora dixit Iesus turbis: "Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis". 56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. 57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. 58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem. 59 Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo 61 dixerunt: "Hic dixit: "Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud"". 62 Et surgens princeps sacerdotum ait illi: "Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur?" . 63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: "Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei". 64 Dicit illi Iesus: "Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli". 65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: "Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. 66 Quid vobis videtur?" . Illi autem respondentes dixerunt: "Reus est mortis!" . 67 Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt 68 dicentes: "Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit?" .