Latin
26.5 to 26.7
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 26.5-7
Not analysed yet
26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: "Accipite, comedite: hoc est corpus meum". 27 Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: "Bibite ex hoc omnes: 28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. 29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei". 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31 Tunc dicit illis Iesus: "Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". 32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam". 33 Respondens autem Petrus ait illi: "Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor". 34 Ait illi Iesus: "Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis". 35 Ait illi Petrus: "Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo". Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36 Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: "Sedete hic, donec vadam illuc et orem". 37 Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. 38 Tunc ait illis: "Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum". 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: "Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu". 40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: "Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma". 42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: "Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua". 43 Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44 Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. 45 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: "Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. 46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit".