Latin
27.10 to 27.14
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 27.10-14
Not analysed yet
45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: "Eli, Eli, lema sabacthani?" ,hoc est: "Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?" . 47 Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: "Eliam vocat iste". 48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dicebant: "Sine, videamus an veniat Elias liberans eum". 50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. 51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; 52 et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt 53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. 54 Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: "Vere Dei Filius erat iste!" . 55 Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei; 56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. 57 Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. 58 Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. 59 Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. 61 Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. 62 Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum 63 dicentes: "Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: "Post tres dies resurgam". 64 Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: "Surrexit a mortuis", et erit novissimus error peior priore". 65 Ait illis Pilatus: "Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis". 66 Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.