Latin
27.6 to 27.9
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 27.6-9
Not analysed yet
24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: "Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!" . 25 Et respondens universus populus dixit: "Sanguis eius super nos et super filios nostros". 26 Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur. 27 Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. 28 Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei 29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: "Ave, rex Iudaeorum!" . 30 Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. 32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. 33 Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus, 34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere. 35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 36 et sedentes servabant eum ibi. 37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: "Hic est Iesus Rex Iudaeorum". 38 Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. 39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes: "Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce!" . 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: 42 "Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. 43 Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: "Dei Filius sum"". 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.