Latin
1.15 to 1.16
Bigges, Walter Bigges Expeditio Francisci Draki Equitis Angli in Indias Occidentales Anno MDLXXXV (1588) 1.15-16
Not analysed yet
16. Ubi, ut etiam ante ad fanum D. Dominici, Hispanis quam familiarissime usi sumus, saepiusque illos, ut et illi nos vicissim, quam prolixissime convivio excepimus, ita ut et praefectus urbis ipse cum episcopo nobilibusque aliquot aliis generalem nostrum officii caussa adiret. Multa hic etiam, quemadmodum et illic, aedificia extra urbem incendimus diruimusque, quod primo colloquio etiam de pretio redemtionis inter nos convenire non posset. Post tamen convenit pro reliqua urbis parte quae adhuc stabat, centum et decem millia aureorum nobis solverent. Urbs haec, ut vides, licet fano S. Dominici dimidia parte minor, multo maius pretium redeptionis sui numeravit, quae opulentior longe tum ob portum quem habet commodissimum, et quod sita loco unde merces commodissime in insulam Nombre de Dios aliasque regiones transvehuntur, mercatoribusque ditissimis inhabitata, iure maioris momenti nobis habita fuit. Fanum vero S. Dominici nobilibus, iurisconsultis, iisque qui iuri dicendo praesunt, maiorem partem incolitur. Est enim ibi curia ad quam incolae insulae istius aliarumque vicinarum provocare consueverunt. Rumor autem fani S. Dominici a nobis occupati viginti dies antequam eo appelleremus ad illos pervenerat, qui tempus eis sese contra nos armandi interim, civitatisque muniendae, et auri ac argenti vim omnem et quidquid momenti ibi maioris alio transpordandi abunde satis dederat. 17. Hic igitur, ut eo unde digressus sum redeam, cum sex septimanas morati fuissemus, ad naves reversi, vela ventis tradidimus, et iam vix duos aut tres dies in mari fueramus, cum ecce navis quaedam quam in insula S. Dominici ceperamus, tormentis bellicis ac aere multo omnique praeda alia onusta (quapropter eam Strenam anni novi vocabamus) rimis fatiscere atque aquam admittere coepit, ita ut etiam tandem a classe reliqua aberraret. Quam generalis noster, nusquam a se postridie visam, classe omni varie eam in rem hic illic dispersa, quarere instituit, eamque tandem rimis pluribus fatiscentem et socios navales sentinando perquam fatigatos offendit. Iussit etiam eam navim aliam Tallebot nomine a tergo sequi ad recipiendos, si fortassis submergendi periculum adiret, conservandosque vectores, et ipse cum tota classe Cartagenam rediit. Unde, postquam fractae isti navi exonerandae oneribusque ac vectoribus in alias naves imponendis octo vel decem dies ibi impendissimus, versus occidentalem Cubae regiones partem Capo S. Antonio dictam tetendimus, eoque V. Kalend Maias appulimus. Sed inde, inopia aquae recentis, solvere statim coacti sumus cum bona spe Matancas usque, regionem versus occidentalem Havanae regionis partem sitam, vento secundo perveniendi. Sed is ubi post quatuordecim a discessu istinc nostro dies adversus flare coepit, Capo S. Antonio nos redire coegit. Ubi tandem aquae recentis necessitate nimia, rerum magistra optima, nos eam diligentius quaerere cogente, sed pluviae dumtaxat e puteis scrobibusque palustribus trecentos circiter passus a mari hauriendae, copiam satis magnam invenimus.