Latin
1.24 to 1.27
Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate 1.24-27
Not analysed yet
<6> Item, omnis generatio est ex corrupto, et omne corruptum est prius generatum; similiter omnis corruptio est ex generato, et omne generatum est ex corrupto; ergo ante omnem generationem est generatio, et ante omnem corruptionem est corruptio; ergo non convenit dare primam generationem nec primam corruptionem, ergo generatio et corruptio est aeterna; ergo mundus est aeternus, quia quae generantur et corrumpuntur sunt partes mundi quae non possunt praecedere mundum in duratione. <7> Item, effectus suam causam sufficientem non potest sequi in duratione. Causa sufficiens mundi est aeterna, quia ipsa est primum principium; ergo mundus non potest ipsam sequi in duratione; quia primum principium est aeternum, ergo mundus est sibi coaeternus. Et confirmatur ratio: ens aeternum, et secundum suam substantiam, et secundum omnem suam dispositionem, cui nihil acquisitum est in futuro, et cui nihil deficit in praeterito ex his per quae effectum suum produceret, facit effectum suum immediatum sibi coaeternum; Deus est ens aeternum secundum substantiam et secundum omnem, quaecunque in eo est, dispositionem, cui nihil acquisitum est in futuro, [et cui] nihil deficit in praeterito ex his per quae effectum suum produceret, et mundus est suus effectus immediatus; ergo mundus est Deo coeternus. <8> Item, Aristoteles dicit in IX Metaphysicae quod "agens per voluntatem, cum potest et vult, tunc agit, nec oportet addere, si non sit impeditum: quoniam posse removet impedimentum"; sed Deus ab aeterno habuit potentiam et voluntatem faciendi mundum; ergo mundus est factum aeternum. <9> Item, omnis effectus novus aliquam novitatem requirit in aliquo suorum principiorum: quoniam, si omnia principia alicuius effectus semper se haberent uno modo, ex eis non posset fieri effectus, cum prius non esset; sed in principio mundi, -quod est ens primum -,nulla est novitas possibilis; ergo mundus non est effectus novus. Et confirmatur ratio: aliquod agens, si ipsum est novum secundum substantiam suam, ipsum potest esse causa novi effectus, aut quia ipsum est aeternum secundum substantiam, novum tamen secundum aliquam virtutem vel situm -sicut apparet in corpore caeli -aut quia prius subiacebat impedimento, aut quia in subiecto ex quo agit, facta est nova dispositio; in causa mundi nullum istorum est possibile, ut de se apparet; ergo mundus non est causatum novum.