Latin
1.28 to 1.31
Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate 1.28-31
Not analysed yet
<10> Item, omne quod movetur post quietem, reducitur ad motum continuum qui semper est: quoniam quod aliquid quandoque moveatur, quandoque quiescit, non potuit contingere ex causa immobili; cum igitur in motibus non poterit procedere in infinitum, quorum unus est causa alterius; ergo oportet primum motum esse continuum et aeternum. Et propter hanc rationem Aristoteles VIII Physicorum omnem motum novum reducit ad motum primum, sicut ad causam suam, qui secundum opinionem suam est aeternus; et hanc opinionem tenet Aristoteles propter hanc rationem. Motus qui semper habet causas sufficientes, non potest esse novus; sed primus motus habet semper causas sufficientes; quia, si non, tunc ipsum praecessisset alius motus, per quem facta esset sufficientia in causis suis, cum prius non esset, ergo ipse esset primus et non-primus, quod est impossibile. <11> Item, voluntas quae postponit volitum, aliquid exspectat in futuro; ante mundum non est aliqua exspectatio: quia ante mundum non est tempus, et nulla exspectatio est nisi in tempore; ergo mundus non est postpositus voluntati divinae, illa autem est aeterna, ergo mundus voluntati divinae est coaeternus. <12> Item, omnis effectus qui sufficienter dependet ab aliqua voluntate inter quem et ipsam voluntatem nulla cadit duratio, simul est cum illa voluntate: quia simul sunt in duratione, inter quae nulla cadit duratio, sed mundus sufficienter dependet a voluntate divina, -aliam enim causam non habet -et inter illa nulla cadit duratio, quia non tempus; ante mundum enim non erat tempus nec aeternitas, quia tunc nonesse mundi esset in aeternitate; cum igitur illud est aeternum quod est in aeternitate, tunc nonesse mundi esset aeternum; ergo mundus nunquam esset quod est impossibile, ergo mundus coaeternus est voluntati divinae. <13> Item, omnis effectus novus ante se requirit aliquam transmutationem vel in agente suo, vel in subiecto ex quo fit, vel saltem illam quae est adventus horae in qua agens, semper uno modo se habens, vult agere; ante mundum nulla potuit esse transmutatio; ergo mundus non potest esse effectus novus.