Latin
1.11.30 to 1.11.34
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.11.30-34
Unproofread scanNot analysed yet
Descriptio autem quæ supposita est, hoc modo facta est. Quantoscunque in ordine pariter parium numerorum ternarius multiplicavit, quicunque ex eo procreati sunt, primo sunt versu dispositi. Rursus qui eosdem multiplicante quinario nati sunt, secundo loco constituti suut. Post vero quos septenarius caeteros multiplicando procreavit, eosdem tertio conscripsimus loco, atque idem reliqua dedcriptionis parte perfecimus. In hac formula sequenti, similitudo pariter paris et pariter imparis, ad impariter parem, ostenditur.