Latin
Book 1, Chapter 12
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.12
Unproofread scanNot analysed yet
Superius igitur digestæ descriptionis haec ratio est. Si ad latitudinem respicias, ubi est duorum terminorum una medietas, ipsosque terminos jungas, duplos eos medietate propria reperies, ut 3G et 20 faciunt 56, quorum medietas est 28, qui medius est inter eos terminus constitutus. Et rursus 28 et 12, si jungas, faciunt 40, quorum 20 medietas, medius eorum terminus invenitur. At vero ubi duas medietates habent, utraeque extremitates junctae, utrisque medietatibus aequales fiunt, ut 12 et 36 cum junxeris fiunt 48, liorum si medietates sibimet applicaveris, id est 20 et 28, idem erit, atque in alia parte latitudinis, eodem ordine qui fiant numeri, notati sunt. Neque ulla in re ratio utrisque latitudinis discrepabit, idemque in eodem ordine in cæteris numeris pernotabis, et hoc secundum formam pariter imparis numeri fit, in quo hanc proprietatem esse supra jam scriptum est. Rursum si ad longitudinem respicias, ubi duo termini unam medietatem habent, qnod fit ex multiplicatis extremitatibus, hoc fit si medius terminus suæ capiat pluralitatis augmenta. Nam duodecies 48 faciunt 57G. Medius vero"corual terminus, id est 24, si multiplicetur, eosdem rursus o7fi procreabit. Et rursus si 2:4 in 96 multiplicentur, faciunt. Quorum medius terminus, id est 48, si in semetipsum ducatur, idem procreatur. Ubi autem termini duo duas medietates includunt, quod fit multiplicatis extremitatibus, hoc idem redditur in alterutram summam medietatibus ductis. Duodecies enim fiG multiplicatis? procreantur, duæ vero eorum medietates, id est 24 et 40, si in semetipsas multiplicentur, eosdem restituent. Atque hoc est, ad imitationem cognationemque numeri pariter paris, a quo participatione tracta, hæc ei recognoscitur ingenerata proprietas. Et in alio vero latere longitudinis, eadem ratio descriptioque notata est. Quare manifestum est hunc numerum ex prioribus duobus esse procreatum, quoniam eorum retinet proprietates.