Latin
Book 1, Chapter 25
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem admirabile profundissimumque in istorum ordinibus invenitur, quod primus dux primusque comes ad se invicem nulla numeri intermissione copulantur. Nam primi se nullo in medio posito transeunt, secundi interponunt 1, tertii duos, quarti 3, et deinceps una semper minore quam ipsi sunt intermissione succrescunt. Atque boc vel in sesquialteris vel in sesquitertiis, vel in aliis superpartieularis partibus necesse est inveniri. Namque ut quaternarius contra ternarium comparetur, nullum intermisimus, post enim mox sunt. At vero contra 8, in secundo scilicet sesquitertio, una facta est intermissio. Inter enim et solus est septenarius qui transmissus est numerus. Rursus ut contra 12 comparemus, qui sunt in dispositione tertii, duorum mediorum est facta transmissio. Inter enim et 12 sunt 10 et 11; secundum hunc modum quarta dispositio 3, quinta intermittit.