Latin
Book 1, Chapter 26
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.26
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem naturaliter et secundum propriam ordinis consequentiam, multiplicem inæqualitatis spe. ciem cunctis præposuimus, primamque speciem esse monstravimus, licet hoc nobis posterioris operis ordine clarescat, hic quoque perstringentes id quod proposuimus planissime breviterque doceamus. Sit enim talis descriptio, in qua ponatur in ordinem, usque ad denarium numerum, continui nnmeri ordo naturalis, et secundo versu, duplus ordo texatur, tertio triplus, quarto quadruplus, et hoe usque ad decuplum. Sic enim cognoscemus quemadmodum super particulari et superpartienti, et cunctis aliis princeps erit species multiplicis, et quaedam alia simul inspiciemus et ad subtilitatem tenuissima, et ad scientiam utilissima, et ad exercitationem mentis jucundissima.