Latin
Book 1, Chapter 27
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.27.1
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur duo prima latera propositæ formu! ce quae faciunt angulum, ab uno ad 10, et 10 procedentia respiciantur, et his subteriores ordines comparentur, qui scilicet a angulum incipientes, in vigenos terminum ponunt, duplex. id est prima species multiplicatis ostenditur, ita ut primus primum sola superet unitate, ut duo Ullum, secundus secundum binario supervadat, ut quaternarius Linarium, tertius tertium tribus, ut senarius ternarium, quartus quartum, quaternarii numerositate transcendat, ut quaternarium, et per eamdem cuncti sequentiam sese miioris pluralitate prætereant. Si vero tertius angu- Ins aspiciatur, qui ab inchoans, longitudinem latitudinemque tricenis altrinsecus numeris extendit, et hic cum prima latitudine et longitudine comparetur, triplex species multiplicitatis occurrit, ita ut ista comparatio per X litteram fiat. Hique se numeri superabunt secundum paritatis factam naturaliter connexionem. Primus enim primum duobus superat, ut unum 3, secundus secundum quaternario, ut binarium senarius, tertius tertium sea, ut ternarium novenarius, et ad eumdem cæteri modum progressionis augescunt.