Latin
Book 1, Chapter 31
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
Multiplex vero superpartiens est, quoties numerus ad numerum comparatus habet in se; alium numerum totum plus quam semel, et ejus vel duas, vel 3, vel quotlibet plures particulas, secundum numeri superpartientis figuram. In hoc quoque propter causam superius dictam, non erunt duae medietates, neque duae quartae, neque duæ sextæ, sed duae tertiae, vel duæ quintæ, vel duae septimae, ad priorem similem consequentiam. Non est autem difficile secundum priorum exempla positorum, hos quoque et præter nostra exempla numeros invenire. Vocabunturque hi, secundum proprias partes, duplex superbipartiens, vel duplex supertripartiens, vel duplex superquadripartiens. Et rursus triplex superbipartien<, et triplex supertripartiens, et triplex superquadripartiens, et similiter. Ut 8 ad comparati faciunt duplicem superbipartientem, et 16 ad 6, et omnes quicunque ab incipientes, octonario sese numero transgrediuntur, comparati ad eos qui a tribus inchoantes, ternarii sese quantitate prætereunt. Nec erit difficile alias ejus partes secundum prædictum modum diligentibus reperire. Hic quoque illud meminisse debemus quod minores et comites non sine sub præposititione nominantur, ut sit subduplex superbipartiens, subduplex supertripartiens.