Latin
1.32.1 to 1.32.14
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.32.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Restat autem nobis profundissimam quamdam tradere disciplinam, quæ ad omnem naturæ vim rerumque integritatem maxima ratione pertineat. [Magnus quippe in hac scientia fructus est, si quis non nesciat quod bonitas definita est et sub scientiam cadens, animoque semper imitabilis et perceptibilis prima natura est, et suae substantiae decore perpetua. Infinitum vero malitiæ dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni definitione principii, tanquam aliquo signo optimae figuræ impressa componitur, et ex illo erroris fluctu retinetur. Nam nimiam cupiditatem iraeque immodicam ejIrenationem, quasi quidam rector animus, pura intelligentia roboratus, astringit, et has quodammodo inaequalitatis formas, temperata bonitate constituit. Hoc autem erit perspicuum, si intelligamus omnes inæqualitatis species, ab aequalitatis crevisse primordiis, ut ipsa quodammodo sequitas, matris et radicis obtinens vim, ipsa omnes inaequalitatis species ordinesque profundat. Sint enim nobis tres æquales termini, id est tres unitates, vel tres bini, vel tres terni, [vel tres quaterni, vel quantos ultra libet ponere. Quod enim 'in unis tribus terminis evenit, idem contingit in caeteris. Ex his igitur, secundum praecepti nostri ordinem, videas primum nasci multiplices, et in his duplices prius dehinc triplos, deinde quadruplos, et ad eumdem ordinem consequentes. Rursus, multiplices si convertantur, ex his superparticulares orientur, et ex duplicibus quidem, sesquialteri, ex triplicibus sesquitertn, ex quadruplis sesquiquarti, et cæteri in hunc modum. Ex superparticularibus vero conversis, superpartientes nasci necesse est, ita ut ex sesquialtero nascatur superbipartiens, supertripartientem sesquitertius gignat, et ex sesquiquarto superquadripartiens. Rectis autem positis, neque conversis prioribus superparticularibus, multiplices superparticulares oriuntur. Rectis vero superpartientibus, multiplices superpartientes efficientur. Præcepta autem tria hæc sunt, ut primum numerum primo facias parem, secundum vero primo et secundo, tertium primo, duobus secundis et tertio. Hoc igitur cum in terminis æqualibus feceris, ex his qui nascentur duplices erunt.