Latin
Book 2, Chapter 19
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
Hi vero omnes si ad latitudinem fuerint comparati, id est trianguli tetragonis, vel tetragoni pentagonis, vel pentagoni hexagonis vel hi rursus heptagonis, sine aliqua dubitatione triangulis, sese superabunt. Namque si ternarium triangulum quaternario, vel; quaternarium tetragonum quinario, vel quinarium pentagonum senario hexagono, vel senarium septenario heptagono compares, primo se triangulo, id est sola transeuut unitate. At vero si senarius contra novenarium, vel hic contra 12, vel hic contra 15, vel It) contra 18 pro inveniendis ditferentiis comparentur, secundo se triangulo, id est ternario, superabunt. Decem vero ad 16, et 19 ad 22, et 22 ad 28, et 28 ad 34 si componas, tertio se triangulo vincent, id est senario. Atque hoc rite notabitur in aliis cunctis sequentibus esse perspectum, omnesque se triangulis antecedent. Quare perfecte, ut arbitror, demonstratum est omnium formarum principium elementumque esse triangulum.