Latin
Book 2, Chapter 20
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc vero ad figuras solidas facilior via est. Præcognito enim quid in planis numerorum figuris vis ipsa quantitatis naturaliter operetur, ad solidos numeros non erit ulla cunctatio. Sicut enim longitudini numerorum aliud intervallum, id est superficiem, ut latitudo ostenderetur, adjecimus, ita nunc latitudini si quis addat eam quae alias altitudo, alias crassitudo, alias profunditas appellatur, solidum numeri corpus explebit.