Latin
Book 2, Chapter 21
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur autem quemadmodum in planis figuris triangulus numerus primus est, sic in solidis qui vocatur pyramis profunditatis esse principium. Omnium quippe ratarum in numeris figurarum necesse est iuvenire primordia. Est autem pyramis alias a triangula basi in altitudinem sese erigens, alias a tetragona, alias a pentagona, et secundum sequentium multitudines angulorum ad unum cacuminis verticem sublevata. Posito enim triangulo atque disposito, si per tres angulos singulæ rectæ lineae stantes ponantur, hæque tres inclinentur ut ad unum medium punctum vertices jungant, fit pyramis. Quoe cum a triangula basi profecta sit, tribus triangulis per latera concluditur hoc modo: Sit a, b, c, triangulum, si huic igitur triangula per tres angulos erigantur lineæ, et ad unum punctum convertantur, quod est d, ita ut punctum non sit in pIano sed pendens, illæ scilicet lineos ad ipsum erectse verticem, et quodammodo cacumen facient, et erit basis a, b, c. unum triangulum, per latera vero, tria triangula, id est unum triangulum a, d, b, aliud vero b, d, c, tertium vero c, d,:a.