Latin
2.33.35 to 2.33.49
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.33.35-49
Unproofread scanNot analysed yet
Et sequens qui ex quatuor et 0, et bis multiplicato senario conjunctus, est 25 tetragonus, et ipse ex impari quinario nascitur continenti post ternarium. Quinquies enim quinque 25 procedunt, et quinarius post ternarium impar est numerus. Et in sequenti quoque eadem ratio est. Nam qui ex 0 et 16 et bis ducto 12 quadratus 49 producitur, ille a septeuario impari fit post quinarium continenti. Septies enim septem 49 creant. At vero ubi duo altrinsecus parte altera longiores unum medium tetragonum claudunt, omnes ex his qui fiunt tetragoni, a paribus producuntur. Nam qui ex duobus et parte altera longioribus et quaternario bis multiplicato, 16 tetragonus factus est, ille a quaternario numero, id est pari, producitur. Quater enim quatuor 16 sunt. Et in sequenti quoque ordine ubi ex senario et duodecim, et bis in suam summam ducto novenario, 36 fiunt, ex continenti pari senario copulantur. Sex enim sexies 36 restituunt. Nec minus in eamdem rationem cadet, ex 13 et 20 et bis 16 factus 64; tetragonus. Hic enim ex octonario continenti post senarium nascitur. Octies enim octo 6i tetragonum jungunt. Et in aliis quoque secundum eumdem modum si idem facias, rationis ordo non discrepat.