Latin
Book 2, Chapter 34
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
Illud vero, quod ex his duobus tota omnium formarum videtur orta prolatio nun minore consideratione notandum est. Namque trianguli qui cunctas alias formas, sicut superius docuimus, collecti producunt, his junctis velut ex quibusdam elementis oriuntur. Namque ex uno primo tetragono, et binario primo parte altera longiore, ternarius triangulus copulatur. Et ex binario vel quaternario, id est ex secundo te-. tragono senarius triangulus procreatur. Ex quaternario quoque et senario, denarius triangulus nascitur. Et ad eumdem ordinem, cuncta triangulorum ratio constabit. Disponantur enim alternatim inter se tetragoni et parte altera longiores, qui ut melius pernotarentur, prius in duobus eos versibus disposuimus, post autem eosdem permiscuimus, et qui exinde trianguli nascerentur ascripsimus. Tetragoni. Parte altera longiores. Tetragon et altera parte longiores alternati. Trianguli.