Latin
Book 2, Chapter 36
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.36
Unproofread scanNot analysed yet
Constat igitur primo quidem loco, unitatem proprise immutabilisquesubstantia? ejusdemque naturæ, dualitatem vero primam, alteritatis mutationisque esse principium. Secundo vero loco, omnes impares i numeros propter unitatis cognationem, ejusdem atque immutabilis substantiae esse participes, pares vero ob binarii numeri consortium, alteritatibus esse permixtos. Tetragonos quoque ad eumdem modum considerari manifestum est. Nam quod eorum compositio et conjunctio ex imparibus fit, immutabili eos naturæ pronuntiabo conjunctos. Quod vero parte altera longiores es copulatione parium, procreantur, nunquam ab alteritatis varietate separantur.