Latin
Book 2, Chapter 35
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.35
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis vero tetragonus si ei proprium latus addatur, vel eodem rursus dematur, parte altera longior fit. Namque tetragono si quis duo jungat, vel duo detrahat, addendo perficiet et duo detrahendo, at uterque figuram continet parte altera longiorem, quae, scilicet magna, est alteritatis vis. Omnis enim infinita et indeterminata potentia, ab aequalitatis natura, et a suis se finibus continenti substantia discedens, aut in majus exuberat, aut in minora decrescit.