Latin
Book 2, Chapter 38
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.38
Unproofread scanNot analysed yet
Illud autem apertissimum signum est, omnes tetragonos imparibus esse cognatos, quod in omni dispositione ab uno, vel in duplicibus, vel in triplicibus talis naturæ ordo conseritur, ut nunquam nisi secundum imparem locum tetragonus inveniatur. Disponamus enim in ordinem numeros, primo quidem duplos, deinde triplos. Si igitur in utrisque versibus primos aspicias, siugulos quos invenis, quoniam tetragoni sunt, in impare loco sunt constituti, quoniam primi sunt. Sivero tertium locum respexeris, 4 et notabis, quorum hic a duobus proliciscitur, illum ternarius creat, qui sunt loco impari constituti. Quintum deinde si videas locum, 16 et 81 respicies, sed unus a quaternario nascitur, alterum novenarr. is creat. Et si nonum locum rursus aspicias, tetragonos pernotabis,, quorum superior fit a 16, inferior vero ab 81. Idem, si in infinitum facere libeat, indiscrepanter incurrit.