Latin
Book 2, Chapter 39
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.39
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsi vero cubi, qui quanquam tribus intervallis sublati sunt, tamen propter aequalem multiplicationem participant immutabilissubstantiae, ejusdemque naturae sunt socii, non aliorum quam imparium coacervatione produntur, nunquam vero parium. Nam si omnesab unitateimparesdisponantur, juncti figuras cubicas explicabunt. In liis igitur qui primus est potestate et virtute primum cubum faciet. Juncti vero duo qui sequuntur, ternarius scilicet et quinarius, secundum efticiunt cubum, qui est octonarius. Juncti autem qui sequuntur, septenarius novenariusque et ii cubum faciunt, qui 27 numero continetur, qui est tertius. Et sequentes quatuor, quartum, et qui sequuntur 5, quintum, et ad eumdem modum quotus quisque cubus efficitur, tot conjunctione impares apponuntur. Hoc autem diligentius subjecta descriptio docet: