Latin
Book 2, Chapter 41
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.41
Unproofread scanNot analysed yet
Confessae quidem et apud antiquiores notæ, qua? que ad Pythagorae vel Platonis vel Aristotelis scentiam pervenerunt, hae tres; medietates sunt arithmetica, geometrica, harmonica. Postquasproportionum habitudines, tres aliae sunt quae sine nomine quidem feruntur, vocantur autem quarta, quinta, vel sexta, quæ superius dictis oppositEC sunt. At vero posteri propter denarii numeri perfectionem, quod erat Pythagorae complacitum, medietates alias quatuor addidorunt, ut in his proportionalitatibus, denarias quantitatis corpus efficerent. Secundum quem numerum et priores quinque habitudines comparationesque descriptæ sunt, ubi quinque majoribus proportionibus, quos vocavimus duces minores aptavimus alios terminos quos comites diximus. Inde etiam in Aristotelica atque Archytee prius 10 praedicamentorum descriptione, Pythagoricum denarium manifestum est inveniri. Quandoquidem et Plato studiosissimus Pythagoras secundum earn disputationem dividit, et Archytas Pythagoricus ante Aristotelem (licet qui- Ilusdamsit ambiguum) decem hæc prædicamenta constituit. Inde etiam 10 membrorum particulae, inde dia permulta quæ omnia persequi non est necesse.