Latin
Book 2, Chapter 42
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.42
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc vero de proportionalitatibus, deque medietatibus dicendum est. Et primum quidem de ea meclietate tractabimus, quæ secundum quantitatis æqualitatem, ueglecta proportionis parilitate, constiiutorum terminorum habitudines servat. In his autem quantitatibus medietas ista versatur, inque his speculanda est, in quibus a seipsis termini dilferunt. Quid autem esset differentia terminorum superius diffinitum est. Hanc autem esse arithmeticam medietatem, numerorum ipsa ratio declarabit, quoniam ejus proportio in numeri quan'itate consistit. Qua? igitur causa est, hujusmodi terminorum habitudinem, id cst arithmeticam, cunctis aliis proportionalitatibus anteponere? Primum quod hanc nobis in principio ipsa numerorum natura, et vis naturalis quantitatis "pponit. Hujusmodi enim proportiones quæque ad ierminorum differentias pertinent, ut paulo post demonstrabitur, in naturalis primum numeri disposiiione cognoscimus. Deinde, quod superiore libro disputantibus nobis apparuit, arithmeticam vim geo:netrica atque musica esse autiquiorem, et quod illa'a, has simul inferret, sublata vero perimeret. Quare urdine disputatio progreditur, si ab ea prius inchoanium sit medietate, quæ in numeri differentia, non in proportionis speculatione versatur.