Latin
2.43.1 to 2.43.21
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.43.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Arithmeticam medietatem vocamus, quoties vel tribus vel quotlibet terminis positis, aequalis atque eadem differentia inter omnes dispositos terminos invenitur. In qua, neglecta proportionis aequalitate, terminorum tantum differentiarumque speculatio custoditur, ut 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10. In hac enim naturalis numeri dispositione, si quis continuatim differentias terminorum curet aspicere, secundum arithmeticam medietatem, æqua terminorum inter se discrepantia est. Æquales enim sunt differentiae, sed eadem proportio atque habitudo non est. Si igitur in tribus terminis consideratio sit, continua proportionalitas dicitur. Sin vero hic alius dux et alim comes, illic vero utrique sint alii, vocabitur disjuncta medietas. Si igitur in tribus tantum terminis secundum continuam medietatem conspexeris, vel in quatuor, vel in quolibet aliis secundum disjunctam, easdemsemper differentias terminorum videbis, tantum solis proportionibus permutatis. Id si in uno quis noverit, reliqua eum ratio non latebit. Si continua medietas i, 2,3. I-lic unus a duo bus, et duo a tribus, solis tautum singulis distant, et sunt eaedem differentise, proportiones vero aliae. Namque duo ad unum duplus est, tres ad duo, sesquialter, et in cæteris idem videbis. Sin autem permiscens et aliquos praeteriens eligas, et in his aliquam speculationem ponas, idem poterit evenire. Nam si aequales terminos intermittas, et sese in priore dispositione prætereant, si singulos intermittas, solius binarii notabitur differentia, sin vero duo prætereas, ternarii, si tres, quaternarii, et ad eumdem modum uno plus quam intermiseris, erit illa quam quaerimus differentia terminorum. Namque si in tribus terminis singuli relinqoantur, binarius semper intererit. Differentiæ. Intermissi. Videsne ut cum superius in naturalis numeri dispositione se termini singulis praeterirent praetermissis duobus et 4, unus ad tres, et 3 ad quinarium comparati, binarium solum in differentia retinuerint. Nec non etiam in disjuncta eadem versabitur observatio. DifFerentiae. Intermissi. Talibus igitur vestigiis insistentem, nullus ab eadem similitudine error abducet.