Latin
Book 2, Chapter 45
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.45
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ideo arithmetica quidem ei reipublicæ comparatur quæ paucis regitur, idcirco quod in minoribus ejus terminis major proportio sit. Musicam vero medietatem optimatum dicunt esse rempublicam, ideo quod in majoribus terminis major proportionalitas invenitur. Geometrica medietas, popularis quodammodo et ex aequalitate civitatis est. Namque vel in majoribus, vel in minoribus, aequali omnium proportionalitate componitur, et est inter omnes paritas quaedam medietatis aequum jus in proportionibus conservantis.