Latin
2.46.1 to 2.46.21
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.46.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Post hæc igitur tempus est ut expediamus nunc quiddam nimis utile in Platonica quadam disputatione, quæ inTimtei cosmopceia hand facili cuiquam vel penetrabili ratione versatur. Omnes enim planae figurae quæ nulla altitudine crescunt, una tantum medietate geometrica continuantur, alia quae jungat non potest inveniri; unde duo tantum in his intervalla sunt constituta, a primo scilicet ad medium, et a medio ad tertium. Si vero fuerint cubi, duas tantum habebunt medietates, ubi tertia inveniri non poterit. secundum geometricam scilicet proportionem. Uade forrno3 solidae tria intervalla dicuntur habere. Est enim unum intervallum a primo ad secundum, et a secundo ad tertium, et a tertio ad quartum, qua:' est scilicet postrema distantia. Rectæ igitur et planae figurce duobus intervallis et solidae tribus contineri dicuntur. Sint enim duo tetragoni, scilicet et 'J, horum igitur unus tantum medius in eadem proportione constitui potest. Namque senarius ad sesquialter est, et 9 ad senarium eodem modo sesquialter. Hoc autem idcirco evenit, quod singula latera, singulorum tetragonorum efficiunt senariam medie tatem. Namque quaternarii tetragoni latus binarius est, novenarii ternarius; hi ergo multiplicati senarium perfecerunt. Bis enim tres senarius est. Et quotienscunque, datis duobus tetragonis, eorum medietatem volumus invenire, latera eorum multiplicanda sunt, et qui ex his procreabuntur, medietas est. Si autem cubi sint, ut 8 et 27, duae tantum inter hos eadem proportione medietates constitui queunt, 12 scilicet et 18, namque 12 ad 8, et 18 ad 27, sesquialtera tan ■tum proportione junguntur. In his quoque eadem laterum ratio est. Namque ex uno cubo qui propinquior est, nna medietas duo latera colligit; ex alternatim vero posito, unum. In alia quoque medietate idem est. Ponantur enim duo cubi, et in medio eorum duæ medietates quas superius diximus, 8, 12, 18, 27, octonarii igitur latus est binarius, bis enim bini bis octonarium. fecerunt.