Latin
2.47.35 to 2.47.38
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.47.35-38
Unproofread scanNot analysed yet
Habet autem aliam -proprietatem harmonica medietas, ut cum duas extremitates in unum redactas, medietas multiplicaverit, dupla quantitas colligitur, quam si se multiplicent duae extremitates. Sint enim hi termini 3, 4, 6. Si igitur ternarium et senarium jungas, novenarium facies, qui per quaternarium ductus 36 efficit. Quod si se ipsae extremitates multiplicent, et fiant tres sexies, 18 conficiunt, quod est prioris summaedimidium.