Latin
Book 2, Chapter 48
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.48
Unproofread scanNot analysed yet
Considerandum forsitan videatur cur hanc harmo- Dicam medietatem vocemus. Cujus LUTC ratio est, quoniam arithmetica dispositio æquas tantum per differentias dividit quantitates, geometrica vero terminos æqua proportione conjungit. At vero harmonica ad aliquid quodammodo relata consideratione, neque solum in terminis speculationem proportionis habet, neque solum in differentiis, sed in utrisque communiter. Quærit enim ut quemadmodum sunt ad se extremi termini, sic majoris ad medium differentia, contra differentiam medietatis ad ultimum. Ad aliquid autem, considerationem harmoniae proprie esse, in primi libri rerum omnium divisione monstravimus. Ipsarum quoque musicarum consonantiarum quas symphonicas nominat proportiones, in hac pene sola medietate frequenter invenias. Namque symphonia diatessaron, quae princeps est et quodammodo vim obtinens elementi, constituta scilicet in epitrita proportione, ut est quaternarius ad ternarium, in ejusmodi harmonicis medietatibus invenitur. Sint enim ejusmodi harmonicae medietatis termini quorum extimi dupli sint. ,et rursus alia liujusmodi dispositio quorum extimi tripli. Senariusigitur ad ternariumduplusest. Idem autem in alia dispositione, senarius ad binarium triplus. Horum igitur si differentias colligamus et ad se invicem comparemus, epitrita proportio colligitur, unde diatessaron symphonia resonabit. Inter enim et ternarius est, et inter binarium et senarium 'quaternarius, qui, sibimet comparati, sesquitertiam efficient proportionem. In eadem quoque medietate et diapente symphonia componitur, quam sesquialtero habitudo restituit. Nam in utrisque dispositionibus his quae subjectae sunt, in duplici senarius ad quaternarium sesquialter est, in triplici ternarius ad binarium, ex quibus utrisque, diapente symphonia conjungitur. diapente sesquialtera sesquialtera diapento Post hanc autem diapason consonantia, quæ fit ex duplici, ut est in subjecta formula. Duplex Diapason In triplici quoque dispositione, simul diapente et diapason symphonia componitur, servans sesquialteram et duplicem rationem: quod subjecta descriptio docet. Sesquialtera Diapente Duplex Diapason i Triplex Diapente et diapason. Et quoniam triplus duas continet consonantias, diapente scilicet, et diapason, in hujus triplicis positione in difrerentiis eumdem rursus triplum reperiemus, secundum subter descriptum modum. Triplus diapente et diapason. Termini. In dupla vero dispositione, major terminus ad medii termini contra se ditlerentiam, triplus est, et rursus minor terminus ad medii contra minorem terminum comparati differentiam, triplus est. Differentiae. 3 1 Termim. Illa autem maxima symphonia quæ vocatur bis diapason, velut bis duplum, quoniam diapason symphonia ex duplici proportione colligitur, huic se juncturae harmonicæ medietatis interserit. Nam in duplici proportione, medius terminus ad minoris suique differentiam quadruplus invenitur. Differentia. Termini. In triplicibus quoque extremitatibus, major differentia ad minorem differentiam quadrupla est, et Lis diapason symphoniam emittit. Namque in dispositione 2, 3, 6, extremorum differentia est, id est senarii et binarii, 4; minor vero differentia, id est ternarii et binarii, unus; autem uno quadrupla major est relatione, quæ comparatio bis diapason consonantiam tenet. Quadruplus bis diapason.