Latin
1.1 to 1.10
Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.1-2-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quibusita descriptis,nunc quemadmodum Marci, Tullii divisio Them istii partitioni conveniat explicemus. Locum igitur quem Cicero dixit a toto,a substantia Themistius esse proposuit. Uterque enim in diffinitione consistit,sive illa substantialia sit, sive descriptio. A partiam enumeratione locus ex Ciceranis Topicis positu idem est qui in Themistii divisione inter medios adivisione nominatus est. Quoties enim aliquid esse vel non esse monstrare contendimus, si fidem a partiu m enumeratione capiamus,id ex divisione necessario faciendum est. Divisio vero aut formarum præcessit, aut partium, quanquam locus qui ex divisione a Themistio inter medios collocatus est,'! Cicerone in generis tractatione ponitur. Ait enim Tullius cum de genere loqueretur hoc modo: Commode etam tractatur xcargumentatio, quæ ex genere sumitur, cum ex toto partes persequare, hoc modo: si dolus malus est, cum aliud agitur,aliud simulatur, enumerare licet quibus modis id fiat,deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum, includere. Quod genus argumenti imprimis firmum videri solet. A notatione Tullii locus is est qui Themistii a nominis interpretatione. A conjugatis communis est locus,cum Themistius inter medios collocavit. A genere M.Tullius posuit, a toto Themistius. A forma Ciceronis, a parte,id est, specie Themistii. A similitudine conmunis quidem est,nisi quod M.Tullius sub na proportionem comprehendit. A differentia M. Tullii, a toto in Themistii divisione,vel a parte intelligi potest:a! toto quidem,si sit constitutiva differentia de qua sumilurargumentum, a parte vero si sit divisibilis. A contrario idem locus est, qui apud Thernistium ab oppositis dictusest,etex. trinsecus constitutus. Ab adjunctis ille est qui in Themistii partitione a communiter accidentibus dicitur inter consequentia substantiæ nominatus. Abantecedentibus et consequentibuslocus multifariam spargitur. Nam et diffinitio et descri ptio etantecedere rem et consequi possunt. Itemque nominisinterpretatio:item species antecedit,genus con sequitur.